- BURDO
- I.BURDOin veter. Epigramm. de Basterna,Hanc geminus portat duplici sub robore burdo.Provehit et modicô pendula septa gradu.Ubi Epigrammatis auctor burdones portandae matronarum basternae assignat: cui mannos tribuit in Glossis Isidorus. Nempe mannos et burdos et burichos appellari, notat Porphyrio. Idem Isidorus in Originib. a mulabus basternam portari innuit: Sed et muli et burdones plerumque confunduntur. Glossae, ἡμίονος ἐξ ἵππου θηλείας καὶ ὄνου: mulus burdo, ex equa et asino. At Glossae Bibl. MSS. Burdo, brevis equus, asinâ et emissariô conceptus etc. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 21. Ab his asinis aut semimulis, quos inequitabant et quibus insidebant, qui peregre proficiscebantur, nomen mansit longiusculis baculis, quos gestare solebant in Ecclesia Romana peregrini Hierosolymitani pedites, quod hi illis equitaturae locô quodammodo essent. Hubertus Sipuntinus, apud Vincentium Belvacensem l. 26. c. 27. Burdonem habebat pro lancea, et clypeum pro parma. Vide Octav. Ferrarium in Origin. Ital. ling. et Carolum du Fresne in Glossar. ac Dissertat. 15. ad Foinvillam, nec non infra, voce Ginnus. Hinc Burdonarii vel Bordonarii in Constitut. Siculis l. 3. tit. 38. §. 1. asinorum dicuntur curatores, agasones: a burdonibus scil. qui illis iunguntur, apud Ioh. Moscum c. 25. Porro Burdonarii burdonesque, visô leone, morbô correpti sunt. Hodieque in Sicilia muliones hâc voce insigniri, reperias apud Macrum in Hierolex. Eâdem voce Peregrinos Ecclesiae Romanae a burdonibus seu baculis peregrinatoriis, per contemptum, notatos fuisse, ab Albigensibus, refert Monachus Vallis Sarnai c. 62. apud eundem Car. du Fresne.II.BURDOnomine Fulius, Germanicae classis praefectus, a Vitellio, dum a militibus ad supplicium exposcitur, astu subtractus. Tacit. Hist. l. 1. c. 58. Nam in custodia habitus et post victoriam demum stratis iam militum odiis demissus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.